Forsitan audivisti de virgine quae viros in certamine cursus superabat Tradução - Forsitan audivisti de virgine quae viros in certamine cursus superabat Inglês como dizer

Forsitan audivisti de virgine quae 

Forsitan audivisti de virgine quae viros in certamine cursus superabat. Illa fabula non est rumor, superabat enim Atalanta. Homines dicebant hanc esse tam claram forma quam pedibus.
Ubi haec virgo de coniuge scire desideravit, oraculum respondit: “Fuge coniugem, Atalanta. Non debes coniugem habere; erit mors tibi.” Territa virgo in silva vivit innuba et turbam procorum fugat his verbis duris: “Non ero coniunx, praemium victori. Sed mors erit praemium tardis. Ea esto lex certaminis!”
Tamen turba temeraria procorum ad certamen venit quos tanta potentia formae amorisque in audaciam adduxerat. Sederat quoque Hippomenes spectator cursus; damnaverat procos: “Petiturne coniunx per tanta pericula?” Sed ubi vidit formam corpusque puellae, dixit “Mihi ignoscite, quos culpavi. Praemia nondum sciebam. Ea est vere pulchra! Ego quoque forma Atalantae capior.” Dum laudat, ignes amoris crescunt; optat victoriam virgini. “Cur fortuna huius certaminis a me on temptatur? Deus amantem iuvabit.” Dum spectat, virgo pede alite volat. Quamquam videtur ire non tardius sagitta Scythica, tamen Hippomenes formam virginis magis miratur. Atalanta ad finem pervenit; cornu sonatur. Atalanta victor coronatur. Iuvenibus victis poena mortis datur.
Hippomenes tamen non deterritus ad certamen se parat. Atalantam rogat: “Cur victoriam facilem quaeris? Contende mecum! Si victor ero, non pudori tibi erit vinci a me! Mihi pater est magnus Megareus cui avus est Neptunus, rex aquarum.” Dum ille dicit, filia regis eum spectat et dubitat superari na vincere malit. Dicit haec verba: “Qui deus eum iubet coniugem petere? Non sum digna pretii, me iudice. Sed ille adhuc puer est; non iuvenis me movet, sed aetas. O Hippomenes, relinque loca periculosa dum potes. Debes amari a puella meliore. Sed cur tamen est mihi cura tui? Culpa non est mea. O miser Hippomenes, eras dignus vivere!” Sic dubitat virgo – amat, sed amorem non sentit.
0/5000
De: -
Para: -
Resultados (Inglês) 1: [Cópia de]
Copiado!

sendo traduzido, aguarde..
 
Outras línguas
O apoio ferramenta de tradução: Africâner, Albanês, Alemão, Amárico, Armênio, Azerbaijano, Basco, Bengali, Bielo-russo, Birmanês, Bósnio, Búlgaro, Canarês, Catalão, Cazaque, Cebuano, Chicheua, Chinês, Chinês tradicional, Chona, Cingalês, Coreano, Corso, Crioulo haitiano, Croata, Curdo, Detectar idioma, Dinamarquês, Eslovaco, Esloveno, Espanhol, Esperanto, Estoniano, Filipino, Finlandês, Francês, Frísio, Galego, Galês, Gaélico escocês, Georgiano, Grego, Guzerate, Hauçá, Havaiano, Hebraico, Hindi, Hmong, Holandês, Húngaro, Igbo, Inglês, Ioruba, Irlandês, Islandês, Italiano, Iídiche, Japonês, Javanês, Khmer, Kinyarwanda, Klingon, Laosiano, Latim, Letão, Lituano, Luxemburguês, Macedônio, Malaiala, Malaio, Malgaxe, Maltês, Maori, Marata, Mongol, Nepalês, Norueguês, Oriá, Pachto, Persa, Polonês, Português, Punjabi, Quirguiz, Romeno, Russo, Samoano, Sessoto, Sindi, Somali, Suaíle, Sueco, Sundanês, Sérvio, Tadjique, Tailandês, Tcheco, Telugo, Turco, Turcomano, Tártaro, Tâmil, Ucraniano, Uigur, Urdu, Uzbeque, Vietnamita, Xhosa, Zulu, indonésio, Árabe, tradução para a língua.

Copyright ©2025 I Love Translation. All reserved.

E-mail: