PRAELECTIONES DOGMATICAE
P. CHRISTIANUS PESCH SI
TOMUS I
INSTITUTIONES PROPAEDEUTICAE AD SACRA THEOLOGIAM
(I. DE CHRISTO LEGATO DIVINO. II. DE ECCLESIA CHRISTI. III. DE LOCIS THEOLOGICIS)
* * *
Ecclesia est infallibilis in canonizatione sanctorum
547. Canonizatio est ultima et definitiva sententia summi pontificis, qua servus Dei in ecclesiam triumphantem receptus esse declaratur et omnibus fidelibus colendus proponitur. Distinguitur a beatificatione, quae est iudicium praevium, quo permittitur tantum cultus alicuius servi Dei aut saltem non universaliter praecipitur. Praeceptum non intellegitur, quo universa ecclesia obligetur ad officium et missam de sancto dicendam, quia non omnes sancti canonizati habent officium praescriptum pro universa ecclesia, sed praeceptum in eo est, quod omnes fideles obligantur ad illum indubitanter pro sancto habendum, i. e. pro tali, qui publico cultu dignus sit (Benedict. XIV, De serv. Dei beatif. 1, 38, n. 14 15). "Idcirco ultima differentia inter beatificationem et canonizationem minime quidem constituenda erit vel in permissione cultus vel in eius coartatione ad personas aut locos particulares, quae in beatificatione habeatur secus ac in canonizatione, sed in extrema et definitiva de sanctitate sententia, cultum aliis sanctis debitum in universa ecclesia per canonizationem, nequaquam vero per beatificationem praecipiente" (Benedict. XIV l. c. 1, 39, n. 14).
548. Prima formalis et sollemnis canonizatio fuit S. Udalrici per Ioannem XV a. 993 facta (cf. Bollandist., Propyl. maii dissert. 20 [ed. Antverp. 1685], 121 sqq; Denz. n. 342). Antea potius in usu erat canonizatio aequipollens, quae in eo consistit, quod quis sine formali canonizatione in universa ecclesia ut sanctus colitur. Neque tamen putandum est ab initio licuisse fidelibus, quemcumque tali honore dignum iudicaverint, pro sancto colere. Sancti, qui primi colebantur in ecclesia, erant martyres. At his cultus non impendebatur, priusquam eorum acta ab episcopo examinata et approbata essent. Haec dicebatur vindicatio martyrum. Quia vero nomina et acta martyrum ab una ecclesia ad aliam et potissimum ad romanam mittebantur, cultus martyrum insigniorum probantibus episcopis et romano pontifice paulatim per totam ecclesiam extendebatur, et sic orta est canonizatio aequipollens. Cuius canonizationis etiamnunc species quaedam exsistit, quando romanus pontifex "cultum immemorialem" alicuius sancti approbat omissis ordinariis formalitatibus processus. Saltem inde a fine saeculi IV etiam confessores, i. e. viri eximia sanctitate conspicui, coli coepti sunt, ut e. g. S. Ephraem in ecclesia orientali et S. Martinus Turonensis in ecclesia occidentali; hoc tamen non fiebat sine consensu episcoporum. Quae approbatio episcoporum a nonnullis vocatur canonizatio particularis, sed rectius dicitur beatificatio, quia canonizatio proprie dicta est res spectans ad totam ecclesiam ideoque sine consensu summi pontificis numqam fieri potuit. Ab Alexandro III ipsum quoque ius beatificationis (non canonizationis tantum) soli romano pontifici reservatum est, de qua re cf. Benedict. XIV, De serv. Dei beatif. 1, 10, n. 3 sqq, qui historiam beatificationis et canonizationis late exponit 1, 2 sqq. Itaque totum negotium hodie unice ad summum pontificem (aut concilium oecumenicum) pertinet.
549. Inter effectus canonizationis, quos enumerat Benedict. XIV (l. c. 1, 38, n. 1), etiam is est, quod nomina sanctorum in martyrologio inscribuntur; at idem notat hanc inscriptionem per se non esse canonizationem neque formalem neque aequipollentem, cum nomina eorum quoque ibi inveniantur, qui numquam proprie canonizati sunt, et cum variae correctiones suis temporibus factae sint (l. c. 1, 43, n. 14). Nos hic loquimur de canonizatione proprie dicta et proxime quidem de formali, quamvis argumenta facile extendi possint ad canonizationem aequipollentem. Quid censendum sit de iudicio romani pontificis in beatificatione, cf. Benedict. XIV l. c. 1, 42.
550. Solutio quaestionis de infallibilitate summi pontificis in canonizando praecipue inde petenda est, quid ipsi summi pontifices de hoc actu censuerint. Ecclesiastica enim auctoritas scire debet, quibus in actibus ipsa sit infallibilis. Iam vero secundum communem regulam pontifices tum ut infallibiles doctores agunt, cum pro suprema sua auctoritate universam ecclesiam ad aliquid tenendum obligant. Atqui hoc fit in canonizatione. Formula enim, qua in actu canonizationis summus pontifex utitur, haec est: "Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et christianae religionis augmentum, auctoritate D. N. Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostra matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. cardinalium, patriarcharum, archiepiscoporum et episcoporum in urbe exsistentium consilio, Beatum N. sanctum esse decernimus et definimus ac sanctorum catalogo adscribimus, statuentes ab ecclesia universali illius memoriam quolibet anno die eius natali... pia devotione recoli debere. In nomine P. et F. et Sp. St. Amen" (Benedict. XIV l. c. 1, 36, n. 21). Quae verba solent repeti in bulla canonizationis, in cuius fine adduntur haec: "Praedicta omnia ad universalis ecclesiae notitiam deduci praesentesque litteras ad perpetuam rei memoriam dare voluimus.... Nulli ergo liceat paginam hanc nostrae definitionis, decreti, mandati, relaxationis ac voluntatis infringere; si quis autem temerario ausu contraire praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac SS. apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum". Quae verba significant supremam auctoritatem, diriguntur ad universam ecclesiam, praescribunt aliquid absolute tenendum. Ergo omnia in iis inveniuntur, quibus ecclesia significat exercitium suae infallibilitatis. Varias formulas, quae in actis canonizationum occurrunt, vide in Zeitschr. für kathol. Theologie, Innsbruck 1900, 606 sq.
Idem confirmatur oratione, quam habuit Sixtus V in ultimo consistorio pro canonizatione S. Didaci, de qua oratione haec in actis leguntur: "Tum pontifex... e solio contionem habuit... qua in contione a rei, quae agebatur, magnitudine exorsus, primo de potestate pontificis auctoritateque ecclesiae, quae a Deo tradita est, illuminate divineque dixit. Tum demonstravit et sacris litteris et rationibus ex intima theologia depromptis omnique argumentorum genere romanum pontificem, verum successorem B. Petri, apostolorum principis, pro quo oravit Christus Dominus, ne eius fides deficeret, eundemque verum caput ecclesiae, quae est firmamentum et columna veritatis, quaeque a Spiritu Sancto regitur et gubernatur, in sanctorum canonizatione errare et falli non posse. Idque non modo pie sed necessario et certissima fide credendum affirmavit" (Benedict. XIV l. c. 1, 43, n. 2). Quae quidem verba non sunt definitio ex cathedra; attamen ostendunt, qua mente Sixtus V canonizationes peregerit. Benedictus XIV in libro, quem quidem ante pontificatum scripsit, sed pontifex factus comprobavit et edendum curavit, suam sententiam ita exprimit: "Si non haereticum, temerarium tamen, scandalum toti ecclesiae afferentem, in sanctos iniuriosum, faventem haereticis negantibus auctoritatem ecclesiae in canonizatione sanctorum, sapientem haeresim, utpote viam sternentem infidelibus ad irridendum fideles, assertorem erroneae propositionis et gravissimis poenis obnoxium dicemus eum, qui auderet asserere pontificem in hac aut illa canonizatione errasse, huncque aut illum sanctum ab eo canonizatum non esse cultu duliae colendum" (l. c. 1, 45, n. 28) (1).
551. Obicit Launoy in epistula ad Ioannem Gerbasium olim romanos pontifices hanc formulam actui canonizationis praemisisse: "Antequam ad pronuntiationem veniamus, protestamur publice apud vos praesentes, quod per hunc actum canonizationis non intendimus aliquid facere, quod sit contra fidem aut catholicam ecclesiam sive honorem Dei". Unde Launoy concludit: "Sic pontifex cum formidine erroris docet et pronuntiat e cathedra, in quam prius ascenderat" (Ep. l. 3, ep. 1, n. 19; Opera omnia V [Coloniae Allobrogum 1731], 1, 268). Haec et alia dicteria, quae ibi adiungit, sunt Launoio plane digna, ut qui esset homo eruditus quidem sed zelo impugnandi auctoritatem romani pontificis obcaecatus. Benedictus XIV hanc difficultatem nullo negotio expedit: "Non apparet, quomodo ex hoc actu inferri possit summos pontifices admisisse se in actu canonizationis esse posse errori obnoxios. Non enim summi ipsi pontifices solum emittebant dictam protestationem, verum etiam ad ulteriora progrediebantur; hoc est, adhibitis licet omnibus humanis diligentiis, indictis precibus, emissis quoque per semet ipsos ad Deum obsecrationibus, ut quemcumque dignaretur avertere ab actu errorem, suam quidem adhuc per actum publicum humanam patefaciebant imbecillitatem, et se tamquam homines privatasque personas citra Spiritus Sancti praesentiam falli posse publice protestabantur, ut sic videlicet per humilitatis viam ad praerogativam infallibilitatis a Deo sibi in actu universam ecclesiam respiciente promissae ascendere mererentur, utpote non in semet ipsis sed in praesentia Spiritus Sancti memoratam constituentes infallibilitatem. Sed et exclusa subinde quacumque formidine sententiam porro proferebant non condicionalem, verum absolutam atque ad universam ecclesiam pertinentem; declarabant quippe, statuebant, definiebant firmiter tenendum beatos, qui a se canonizabantur, esse reponendos in sanctorum catalogo et esse in universa ecclesia colendos, imposita quoque refragatoribus anathematis poena, ut colligitur ex formulis canonizationum" (Benedict. XIV, De serv. Dei beatif. 1, 44, n. 21). Ibidem recte notat etiam ante concilia universalia a Patribus praemitti orationem, qua Deum rogant, ne permittat se in sinistrum trahi ignorantia sua; non quia timent, ne concilium errare possit, sed quia sciunt se ut homines errare posse et sola assistentia Spiritus Sancti fieri infallibiles (cf. Zeitschrift für kathol. Th
sendo traduzido, aguarde..
