Pistōrēs cum Clēmente et cum Grumiōne Āfrum ad forum dūcēbant.
Pistor prīmus: Pompēiānī Āfrō favent.
Pistor secundus: Āfer est melior quam Holcōnius.
Clēmēns: Grumiō! In forō sunt Holcōnius et amīcī. Holcōnium et amīcōs videō.
Grumiō: Euge! Fēminās videō, ancillās videō, puellās... Ēheu! Caecilium videō! Caecilius cum Holcōniō stat!
Ad vīllam reveniō!
Grumiō fūgit. Pistōrēs et mercātōrēs prope erant.
Mērcātor prīmus: Holcōnius est vir nōbilis.
Mercātor secundus: Holcōnius melior est quam Āfer.
Mercātor tertius: Nōs mercātōrēs Holcōniō favēmus.
Pistor prīmus: Holcōnius est asinus. Vōs quoque estis asinī, quod Holcōniō crēditis.
Mercātor prīmus: Āfer est mendāx. Vōs estis stultī quod Āfrō crēditis.
Pistor secundus: Amīcī! Mercātōrēs nōs ʻstultōsʼ vocant. Nōn sumus stultī, sed fortissimī! Fūstēs habēmus!
Mercātor secundus: Amīcī! Pistōrēs nōs ʻasinōsʼ vocant. Nōs nōn sumus asinī, et fortiōrēs sumus quam
pistōrēs. Magnōs fūstēs habēmus.
Mercātōrēs et pistōrēs in forō pugnāvērunt.
sendo traduzido, aguarde..
