Sancius Dei gratia Portugalliae Rex Vobis Petro Periz et alteri Petro Periz et Gundisaluino clerico de Peternaria et judicibus nouo et veteri, salutem.
Scitis quia ego rogaui Priorem Alcupatie et capitulum ut pro me permitterent homines de Peternaria pascere suos ganatos usque riuulum de molendinis et quod permitterent eos ibi lauare et bibere ; Et modo venit ad me prior Alcupatie et dixit mihi quod ipsi erexerunt ibi lapides et plantauerunt ibi arbores dixit etiam mihi quod ipsi pessime tractauerunt eum. Et credatis si uerum est quia habeo inde grandem rancuram. Vnde mando ut visis literis Petrus Periz et alter Petrus Periz veniant ibi et cum Gundisaluino et cum judicibus supradictis sapiant inde veritatem totam et si inuenerint quod homines de Paternaria fecerunt aut dixerunt aliquid quod Priori displiceret dent inde ei grande directum quale ipse uoluerit unde aliter non sit. Et si invenerint quod ibi lapides erexerunt aut aliquas arbores plantauerunt, faciant ibi totum destrui et eradicari ita quod nihil ibi remaneat. Sciatis enim quia ego outorgo firmiter ut Prior et Fratres habeant suos cautos et totos suos terminos, sicut unquam melius habuerunt in diebus Patris mei, et in meis. Sed rogaui eos ut homines de Paternaria pascant et bibant et lauent in aquis de Riuulo de molendinis et ultra non transeant et non faciant aliquod dampnum quia ego non dedi concilio illud pro termino.
sendo traduzido, aguarde..
